Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[10]
Omnes magistratus auspicium iudiciumque habento
exque is senatus esto. Eius decreta rata sunto. Ast potestas par maiorue prohibessit, perscripta seruanto.
Is ordo uitio uacato, ceteris specimen esto.
Creatio magistratuum, iudicia populi, iussa uetita cum
suffragiis consciscentur, ea optumatibus nota, plebi libera
sunto.
Ast quid erit quod extra magistratus coerari oesus
sit, qui coeret, populus creato eique ius coerandi dato.
Cum populo patribusque agendi ius esto consuli, praetori, magistro populi equitumque, eique quem patres
produnt consulum rogandorum ergo; tribunisque quos
sibi plebes creassit ius esto cum patribus agendi; idem
ad plebem, quod oesus erit, ferunto.
Quae cum populo quaeque in patribus agentur, modica
sunto.
”